

Evangelium Secundum Marcum*
Caput 12: Versus 42
Vidua pauper.[HIER.]Haec paupercula me et similes signat, qui mitto quod possum et desidero quod non possum vobis explanare. Non quantum, sed ex quanto desiderat Deus. Unusquisque quadrantem potest offerre. Haec est torta panis in Levitico, quae est voluntas prompta. Quadrans, quia ex tribus consistit, cogitatu, verbo et facto.Quadrans.Quadrantem vocant calculatores quartam partem cujusque rei, scilicet, loci, temporis, pecuniae. Forsitan ergo hic quartam partem sicli, id est, quinque obolos significat.